Liber Exodus*

Caput 17: Versus 8

Venit autem Amalec,etc.STRAB.Amalec fuit filius Ismael, a quo Amalecitae, qui et Ismaelitae sunt: ipsi sunt Saraceni. Interpretatur autembibensvellambens sanguinem,et significat diabolum, qui sanctos de Aegypto exeuntes, et ad terram promissionis tendentes, semper impugnat, et animarum sanguinem bibere desiderat.ORIG., hom. II in Exod.Describitur bellum cum Amalecitis factum. Antequam manducaret panem de coelo, et biberet aquam de petra, non dicitur pugnasse populus; sed dicitur ad eum:Dominus pugnabit pro vobis, et vos tacebitis.Est ergo quando Dominus pugnat pro nobis, nec permittit tentari supra id quod possumus, nec impares viribus sinit ad fortem venire congressum. Job quoque certamen tentationis suae jam perfectus implevit; et tu ergo cum coeperis manducare manna, panem coelestem verbi Dei, et bibere aquam de petra, cumque ad interiora doctrinae spiritualis accesseris, exspecta pugnam, praepara te ad bellum.
(* Traductions européennes)